Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 284
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/284/ Quinimo universum non esset nisi ex tot diversis

esset compositum; veluti homo non

esset perfectus homo nisi omnia membra,

quae tam diversa sunt, haberet. Ultimus finis

est futurorum eventuum praesignificatio, quare

Pomponatius, in libro De effectuum naturalium rerum causis,

et Cardanus, in libro 14. De rerum varietate, ex vetustis

et modernis historiis observasse se profitentur

monstra nunquam apparuisse, quin extraordinarij

casus contigissent. Quare Aristoteles,

in libro De historia animalium, aliquando appellat

monstra, mox prodigia et portenta. Monstra,

inquit Augustinus, 2. De civitate Dei, cap. 8., dicuntur a

monstrando, ostenta ab ostendendo, portenta

a portendendo, prodigia quasi porro dicant,

id est futura praedicant.

 

 

EXERCITATIO XLII

Apud Peripateticos quid sit Necessitas, Fatum,

Natura, Fortuna, Casus et Fors

accurate explicat.

 

Necessitas duplex est, una quae non habet

causam, nisi primam causam, ut Solis

ortus; altera quae pendet ex antecedenti

quocunque in se immutabiliter, ut calor ab

igni. Quare sic definietur: Connexio immutabilis

causae et effectus; ita intelligentur omnia

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES